monumenta.ch > Plinius > sectio 254

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 254
{CV} namque et hinc cognomina inventa Plauci, Plauti, Pansae, Scauri, sicut a cruribus Vari, Vatiae, Vatini, quae vitia et in quadripedibus. solidas habent ungulas quae non sunt cornigera; igitur pro iis telum ungulae ictus est illis. nec talos habent eadem, at quae bisulcae sunt, habent. iidem digitos habentibus non sunt, neque in prioribus omnino pedibus ulli. camelo tali similes bubulis, sed minores paulo; est enim bisulcum discrimine exiguo; pes in vestigio carnosus ut ursi, qua de causa in longiore itinere sine calceatu fatiscunt.